# Silva silvarum 357

Bacon, Silva silvarum, 357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/357

Prius fit in sternutatione, alterum patet ex eo quod spiritus detentus ex parte singultum tollit. Idem senties converso ad seria animo, uti vulgo fieri solet; & aceto naribus admoto aut gargarisato, quia astringit motumque spirituum inhibet. Experimentum unicum spectans sternutationem. 697. Obversus Soli obtutus ciet sternutationem. Causa est, non excalefactio narium, apertis alioquin naribus ad Solem eam unico momento excitaturis, sed humorum cerebri depressio, qui oculos suffundunt, unde motu per consensum ad nares rapiuntur, sternutationemque creant. Sic contra, titillatio narium interna humores ad nares pertrahit, per consensum vero ad oculos, qui humectantur. Sed tamen crebro sternutare solitus, si oculos perfricet donec aquei humoris defluxu suffundantur, sternutationem evincere posse observatio dictat. Ratio est humoris ad nares descensuri divortium ad oculos. Experimentum unicum spectans imbecillitatem dentium. 688. Dentes magis afficiuntur frigido potu similibusve, quam aliae partes. Ratio duplex, quia os magis resistit frigori quam caro, quae ei cedit; unde ex ossis resistentia intenditur frigus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
