Latin
359
Bacon, Silva silvarum 359
Unproofread scanNot analysed yet
Addunt &radices (quales pastinacae luteae, carotae) magis fastidiose dulces esse, per contagiosam anni tempestatem. Experimentum unicum spectans simplicia in Medicina. 692. Medicae prudentiae est, diligenter excutere, quibus simplicibus natura dederit partes extreme subtiles, mordicationis aut acrimoniae expertes. Dura enim subruunt, obstructa aperiunt, noxiaque expellunt, leni offensione, &quae magna perturbatione careat. Hujus generis sunt flores alni, calculo laborantibus dicati; chamaepitys morbo regio; cornu cervi, febribus &contagiis; paeonia, deobstruendo capiti; fumaria, lieni, &alia numero non pauca.