# Silva silvarum 364

Bacon, Silva silvarum, 364. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/364

praecipue sub truncis generari, non in ligno. Dicuntur & in hortis inveniri, ubi nulli omnino trunci. Sed illorum generatio requirit aliquod receptaculum, adversus solem, pluviam, rorem, quale in ligno datur: propterea veneni expertes, & apud Medicos sanguinem purificare dicuntur. Fovent & cubilium latibula cimices. Alia in animantium pilis nascuntur, ut pediculus, & reduvius ex sudore, arctius concluso, & à pilis nonnihil siccato. Excrementa animantium non solum insectis foecunda sunt à corpore separata, sed & in eo retenta, ut vermes ostendunt, malum pueris maxime frequens, praecipue in intestinis. Nupera quoque Medicorum experientia docuit, grassantibus saepe morbis pestilentibus vermes inveniri in extremis corporis partibus, ubi excrementa desunt, non humores putrefacti; pulices inprimis stramen & storea, nonnihil humectata, produnt; aut stramen & cubile aëri non expositum; quos recepta opinio est enecari sparso iis in locis absinthio. Ex vero quoque observatum, amara tollendae magis quam promovendae facere putrefactioni; pinguia & dulcia maxime putredinis includeee rudimenta. Vermis est, quem farina edit, figura magni & albi termitis, philomelae in deliciis.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
