# Silva silvarum 367

Bacon, Silva silvarum, 367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/367

Quae aestate ex vermibus in muscas migrant, & hieme ex muscis in vermes redeunt, pyxidibus asservata quatuor ad minimum annos implent. Sunt tamen ex muscarum genere, quas ephemeras vocant, unius diei vitam sortitas. Causa est, spiritus exilitas, aut forte Solis absentia, cum Soli expositae aut arctius servatae. vivere possent diutius. Plurimis insectis (ut papilionibus, aliisque muscis) facile vita redit cum mortua videntur, admoto scilicet Sole aut igne. Ratio est, diffusio spiritus vitalis, facilisque ejus ad exilem calorem dilatatio. A liquandiu moventur resecta eorum capita, aut in particulas discissa; quia vitales earum spiritus laxe per omnes partes diffusi exeunt, minusque organis affixi sunt, quam in perfectis animantibus 698. Insectis voluntarius est motus, ideo & imaginatio. Ex antiquis autem qui dixerunt quod motus eorum indeterminatus est, imaginatio indefinita, prodidere negligentiam suam. Formicae enim recta petunt latibula sua, apesque non sine attendentium admiratione viam dignoscunt qua petant ex florida camporum planitie per duo quatuorve milliaria, alveare suum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
