Latin
37
Bacon, Silva silvarum 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligetis itaque (amici mei praecari) inter acta illius regis, unum maxime eminere. Illud est, fundatio sive institutio Ordinis cujusdam &Societatis, quam nos Domum Salomonis vocamus. Nobilissimam dico quantum nos arbitramur) omnium, per terrarum orbem, fundationem, atque regni hujusce luminare magnum. Domus haec studiis &contemplationibus operum &creaturarum Dei dicata est. Putant nonnulli, nomen traxisse à fundatore, paululum corruptum; ac fi deberet dici Solamonae Domus: verum archiva ipsa authentica, sic scriptum habent, prout in sermone quotidiano nunc profertur. Itaque nomen fluxisse arbitror, à Rege illo Hebraeorum, qui apud vos celebris est, nobis autem non ignotus, habemus enim portiones aliquas operum suorum, quae apud vos desiderantur. Historiam illam Naturalem dico, quam conscripsit de Plantis omnibus, à Cedro Libani, usque ad Hyssopum, quae de pariete egreditur, atque de omnibus rebus, quibus vita &motus inest.