# Silva silvarum 37

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/37

Vitelli Ovorum in tam propinqua ad alimentum potentia sunt, ut nova praeparatione aut mixtura non indigeant, si frixa, aut sorbilia sint. crudis quoque vesci licet, sed recentibus cum vino malvatico & dulci. optime addideris segmenta quaedam orbiculata radicis Eryngii, & parum Ambrae grisiae. Hoc enim modo praeter eam quae immediate adest, alimenti facultatem, talis potus insuper corroborabit, ut urinam tam crebro non depellat; nimia enim urinae profusio semper alimento nocet. 54. Cibi intritio, ut in artocreis & intrito, addito butyro, prospicit moliturae dentium; ideoque (nec dubites) magis alit, praecipue in senectute, aut iis quibus dentes minus sunt solidi. Butyrum vero debilibus corporibus haut ita convenit, nisi humectetur pauxillo vini clareti, cortice mali citrii, aurantii minutim concisi, sacchari, & perpusillo cinnamomi aut myristicae. Quod ad minutalia, itidem intritum est, sed loco butyri aut pinguedinis praestaret illa humectare partim eremore, amygdalis, aut lacte pistaciorum, aut cremore hordei, aut Maiz, addito nonnihil seminis coriandri & cari, & perpusillo croci. Pleniorem de alimentis tractatum reservamus suo loco. Hactenus tractavimus particularia, quae optimum, paratissimum & copiosissimum nutrimentum praebeant: nunc agemus de optimis mediis, quibus & deducantur ad alendas partes, & convertantur alimenta. 55. Prima ratio est, ut curetur ne nutrimentum dissipetur & carpatur. Qua in re illud antea dictum convenientissimam intentioni observationem meretur, ne renes nimis vehementer magnam admodum sanguinis partem per urinam deponant. Adde & Aristotelis praeceptum, ut omne vinum in consumptionibus prohibeatur, quod spiritus vini roscidum corporis succum depraedentur, seseque corporis spiritibus immisceant, adeoque eas nutrimento suo privent frustrenturque.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
