# Silva silvarum 370

Bacon, Silva silvarum, 370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/370

Verum quidem, si inaequalitas non fixadominetur, sed velut transitoria evanescat, augeri potius suavitatem, uti in strepitu chordae intentae, rauco tubae clangore, in canali vel tibia lusciniali organi majoris & regii, Anglis dicti philomela, atque ubicunque discordiam sonorum mox secuta absorbet concordia. Sed si moram faciat, ingrata accidit & offendit. Quare voluptas & offensio ex sonis tribus gradibus variatur, soni suavis, dissonantiae, & soni tetrici, quos variis nominibus insignimus, ut stridoris aut soni qui radit aures; quae jam describendo exsequimur. Ex eo, quod dentes obtundant, manifesto patet, quo intervallo dentes & organum auditus distent; ut si alterum plectri extremum dentibus teneatur dum fides percutiatur. Finis septimae Centuriae Historia Naturalis. FRAN

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
