Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 373
Unproofread scanNot analysed yet
SILI. SILVAR. CE. VIIA. 5/3 chestriana puteis imposita, reciproco maris aestu prolui solitis (ne tamen dulcis aqua desit, quae refugo mari ea ingrediatur), sic magis pinguescere &crescere. Experimentum unicum spectans attractionem ex similitudine substantiae 704. Turcici arcus vehementissimus est ictus, adeo ut ex facto constet, impacta sagit ta penetrari clypeum chalybeum, aut lami nam aencam, gemini pollicis crassitie. Sed quod magis mireris, est, sagittam lignea tantum cuspide munitam perforasse tabulam ligneam, octo pollicum crassitie. Certum est, in navalibus praeliis olim fuisse in usu missilia brevia quae vocabant lemures vel [a] spiritus volantes, acumine tantum ligneo, è sclopetis intorqueri solita, penetrasseque navium late ra glandi plumbeae impervia. Sed reconditum hic naturae mysterium est, atque ex maximis quidem; ob similitudinem substantiae dari attractionem, si corpus motu gravitatis non fuerit innexum. Ille enim amoveri si posset, plumbum à plumbo attraheretur, aurum ab auro, etiam ferrum sine intermedio virtutis magneticae adjumento. Sed idem motus ponderis aut gravitatis, (qui prorsus materiae est, nihil habens formae) alterum perimit, nis inefficacem reddiderit motus violentia; quod haec a] Sprights. haec sagittarum instantia docet. Tum enim motus ex similitudine substantiae se prodit. Sed de hac materia fusius suo loco. Experimentum unicum spectans quosdam in Turcia potus. 705. Turcia &Oriens confectiones quasdam habet in usu, quas vocant [a] cherbeta Turcice, haud absimiles conditis glaciatis aut more glaciei.