# Silva silvarum 374

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/374

Constant autem saccaro & malis citriis, aut saccaro & malis Hesperiis, aut saccaro & violis, aliisque floribus; quibus ambrae nonnihil delicatuli admiscent. Ex hisce in aqua dissolutis fit potus, quia per leges vino uti haud licet: Sed valde miror. ab Anglis aut Germanis Constantinopoli officinam cerevisiariam non constitui, tanta illis in regionibus hordei copia. Quod homines in universum aquae potores sint, forte frugalitati restrictiori tribuatur, cum haud modici sit compendii sitim gratis pellere. Sed quibus res laurae domi, sumptibus non parcerent. Mirari tamen desino, quoties in Italiam, Galliam, Hispaniam cogitationes reflecto, cerevisia adhuc destitutas; cujus usu sanitati forte & corporis habitudini consulerent. a] Servetts. epeExperimenta varia spectantia sudorem. 706. Balneum aquae calidae sudorem ex partibus sub aqua non prolicit. ratio prima est, quia sudor species est colliquationis, quam calor tantum siccissimus aut humidissimus non efficit. Nimius enim humor aliquatenus calorem exstinguit, ut aqua calida ignem; & calor nimium siccus occludit poros.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
