# Silva silvarum 375

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/375

Ideo quis tectus in Sole aut ad focum facilius emittet sudorem, quam nudus; & lagenae fictiles aqua fervida repletae provocant in lecto sudorem mollius, quam lateres argillacei calefacti. Secunda, aqua calida cutem evaporare facit, ut consumpta prius materia sit in partibus infra aquam, quam in sudorem versa prodeat. Deinde, magis copiose sudorem prolicit calor moderate auctus, quam primo vehementior & intensus aequaliter. Causa est, quod calor placidus melius violento poros aperiat; quibus patefactis sudor largius effluit. Quare ex rationis praescripto fecerunt Medici, qui admotis lagenis in lecto provocarunt sudorem, per herbas sudoriferas in aqua calida decoctas, calorem admensi per gradus; ut minus calida lagena primas, post, calidior secundas partes absolveret. 707. Sudorem gustus salsum arguit. R tio, quia pars nutrimenti recens & duin sanguinem & carnem mutatur, sudor vero pars est excrementitia. Sanguis crudus carnem salsedine vincit, quia assimilatio in carnem non fit sine exili & subtili sanguinis excretione. 708. Sudorem magis superiora corporis quam inferiora emittunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
