Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 376
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio quia illa spiritibus magis turgent, qui sudorem propellunt; praeterea minus sunt carnosa, à quibus &siccioribus maxime sudor prodit. Talia sunt frons &pectus. 709. Sudorem magis ciet somnus quam vigilia, qui tamen alios defluxus sistit potius quam incitat; ut catarrhos, alvum laxam, &c. ratio est, quia somnus calorem &spiritus naturaliter introrsum agit, ibi commoraturos. Sed intus collectus fortius erumpit calor, irritatusque sudorem expellit. 710. Sudores frigidi saepe sunt fatales &mortis indices; ac semper maligni &suspecti, ut in magnis timoribus, affectibus hypochondriacis, &c. ratio est, quia sudorem frigidum causatur aut relaxatio aut spirituum deliquium sive desertio &fuga, quod corporis humorem, à calore in partibus arcte retentum, separat egredique patitur. 711. Quos sudor non discutit morbos in illis sudor, tanquam malus, sistendus est; ut in morbis pulmonis &fluxibus alvi. Quos sudor expurgata malignitate curat, ibi prodest, neque difficulter ferri potest, ut in febribus, &pestilentiis, &c. causa est, quia sudor posterior partim est criticus, peccantemque expellit materiam.