# Silva silvarum 376

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/376

Ratio quia illa spiritibus magis turgent, qui sudorem propellunt; praeterea minus sunt carnosa, à quibus & siccioribus maxime sudor prodit. Talia sunt frons & pectus. 709. Sudorem magis ciet somnus quam vigilia, qui tamen alios defluxus sistit potius quam incitat; ut catarrhos, alvum laxam, &c. ratio est, quia somnus calorem & spiritus naturaliter introrsum agit, ibi commoraturos. Sed intus collectus fortius erumpit calor, irritatusque sudorem expellit. 710. Sudores frigidi saepe sunt fatales & mortis indices; ac semper maligni & suspecti, ut in magnis timoribus, affectibus hypochondriacis, &c. ratio est, quia sudorem frigidum causatur aut relaxatio aut spirituum deliquium sive desertio & fuga, quod corporis humorem, à calore in partibus arcte retentum, separat egredique patitur. 711. Quos sudor non discutit morbos in illis sudor, tanquam malus, sistendus est; ut in morbis pulmonis & fluxibus alvi. Quos sudor expurgata malignitate curat, ibi prodest, neque difficulter ferri potest, ut in febribus, & pestilentiis, &c. causa est, quia sudor posterior partim est criticus, peccantemque expellit materiam.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
