# Silva silvarum 377

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/377

Sed prior aut ex labore spirituum prodit, eosque oppressos testatur; aut ex motu per consensum, cum natura ejiciendo morbo impar eo quem invasit loco indifferentem per universum corpus expulsionem molitur. Experimentum unicum spectans Cicindelam. 712. Natura Cicindelae hactenus non explorata satis. Illud constat, generari praecipue per calidissimos aestatis menses, neque in campis, sed rubis & sepibus. Unde intelligi datur spiritus in eo tenuitas, non attenuandi nisi aestivo calore; & rursus, quod illa tenuitas facilem admittat exhalationem. Italia & regiones calidiores ferunt muscam, quae lucciola ibi vocatur, cicindelae instar resplendens, tueritque forte volans cicindela; sed lacus praesertim & paludes haec musca frequentat. Duae tamen priores observationes constant. Neque enim conspicua est nisi per aestatem; & carecta aut quicquid circa paludes viret, umbram praebent aeque bonam ac rubi. Forte aliarum plagarum frigus cicindelam eousque excrescere non patitur ut alatae reperiantur Experimenta varia spectantia impressiones ex passionibus animi in corpus. 713. Passiones animi in corpus explicandas hic impressiones faciunt. timor pallorem inducit, tremorem, capillos erigit, attonitum stuporem & subitas exclamationes causatur. Pallor oritur ex repulso ad cordis subsidium sanguine. tremor ex spirituum introrsus abactorum fuga, quibus extrema corporis destituuntur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
