# Silva silvarum 378

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/378

Ob clausos cutis poros est erectio capillorum, quos oblique decumbentes necesse est erigi. attonitus stupor est apprehensio rerum terribilium, & sic motus contractivus est, & velut inquisitio, quis principium excipiat eventus; atque hac ratione est erectivus. Unde qui ad subitam auscultationem accingitur, resilit, spiritus enim erigit ad attentionem. Et subita exclamatio est appetitus expellendi quod subito perculit spiritus. Notandum enim, plurimos motus, quamvis inutiles expellendis offendiculis, esse naturae irritamenta, & producere motus per consensum, ut in gemitu & ejulatu prae dolore. 714. Dolor & poena cient suspirium, singultum, gemitum, & ululatum, vel succlamationem, lachrimas, faciei distortionem, dentium contritionem, sudorem. Suspirium ex ingenti spirituum copia, ad refocillandum cor attracta, estque velut magnus haustus ardente siti. Singultum, ex eadem causa, sed validiori. Gemitum, succlamationem ululatum, ex appetitu expulsionis, ut diximus Spiritus enim discutiendae noxae impares, per motum ex consensu expellunt vocem. Atque hoc fit, si cedant spiritus atque resistendo succumbant. Quisquis enim constanter dolori obluctatur, in gemitus non erumpit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
