# Silva silvarum 379

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/379

Lachrimas, ex contractione spirituum in cerebro, quam consequitur humoris ibidem astrictio, & sic lachrimarum ad oculos transmissio. Contractio aut compressio illa causatur contortionem manuum, qui gestus est expressionis humoris. Distortionem oris, ex contentione ad perferendum & resistendum obfirmata, deinde expellendum; quae partes primo coarctat, post relaxat. Contritionem dentium ex compressis collectisque ad resistendum spiritibus, unde solide comprimuntur deutes. Sudatio est motus compositus ob laborantes spiritus, primo ut resistant, deinde expellant 715. Ex gaudio hilaritas & oculi vividiores, quod & cantum, exultationes, saltatio nem, quandoque etiam lachrimas ciet. Omnia haec à dilatatis & in partes externas progressis spiritibus, quos expansio vegetiores mobilioresque reddit. Notum est, repentina & immensa gaudia quibusdam subitanei interitus fuisse causam, dispersis in tantum spiritibus, ut regredi nequirent. Lachrymae effecta sunt humiditatis in cerebro compressae post dilatationem spirituum, qui compressi per consensum exprimunt humiditatem cerebri, ut diximus, in dolore. Sed tum in gaudio diversimode operatur, propulsione scilicet humoris, quando spiritus expanduntur, & majorem locum occupant. 716.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
