Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 381
Unproofread scanNot analysed yet
Patetque, ex non allubentia saepe nasci eum manus gestum, qui denegationi aut repudio duntaxat adhiberi solet. Caperatio frontis &constrictio superciliorum, est collectio &compressio spirituum ad quadamtenus resistendum. Talis quoque constrictio studium aliquod seriamque meditationem subsequitur, licet absque offensione. 718. Pudor suffundit rubore, oculosque dejicit. Rubor est sanguinis in vultum regressus, partem maxime laborantem ex facta pudoris impressione. Et quamvis per universum pectus sparsus exundet rubor, si nudum oculis pateret, in transitu tamen versus faciem conspicitur. Oculos dejicit reverentia quaedam ex dignitate personae, ut pudore correptus confidenter alterum intueri non sustineat. Utraque autem &pudor &oculorum dejectio magis regnant ubi in turba nos sistimus. Ore Pompeii quid verecundius? nunquam non coram pluribus erubuit. Illustres quoque, &quos dignitas venerandos facit, si conveniendi, idem patimur. 719. Aliquando misericordia lachrimas exprimit, deflexosque alio detorquet oculos Lachrima eandem cum dolore causam habet; cum commiseratio tantum dolor sit ob alterius aerumnas. Oculos amovemus, ut eo gestu aversari aut abominari nos significemus, quod misericordiam ciet.