# Silva silvarum 383

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/383

Quarto, objectum ejus, deformitas, absurditas, infortunia, & similia. Jam loquanmur de causis, ad quas effecta commemorata referri possunt, quibus lux aliqua affulget ex generalibus hisce notis. Dilatatio enim oris & labiorum, continua expulsio animae & vocis, pectoris & laterum succussatio, ex spiritibus expansis oriuntur, praecipue in risu subitaneo. Suffusi quoque liquore oculi (ut ante ex parte dictum, ubi de lachrimis ex gaudio & dolore egimus) hanc dilatati spiritus causam agnoscunt; quo & repentinus ejus ortus magna ex parte pertinet; cum videamus, infortunium infortumo additum vel succedens, deformia, &c. in instanti movere risum, interpositaque morula, evilescere risus pretium. Sic nihil obsoletum, sed quicquid novum, splenem movet; ipsaque titillatio velli catis placide lateribus, si praemoneas, duriterve aut continue attrectes, non magnopere in sum valet. 722. Libido ignescere facit oculos, & Priapismum inducit. Causa utriusque, quia voluptas visus & tactus flagrantissimos subdit desiderii stimulos; ut spiritus eo confluant, ubi partes maxime afficiuntur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
