# Silva silvarum 384

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/384

Potest in genere hoc notari (magno usui futura observatione) in omnibus passionibus deferri maxime spiritus ad partes laborantes, & ubi validior impressio est; ut in iis quae nuper diximus, ad oculos & partes Veneri dicatas; in ira & timore, ad cor recurrunt; in pudore, ad faciem; in levi offensione ad caput. Experimenta varia spectantia ebrietatem. 723. Antiquitatis observationi calculum adjecit posteritatis fides, semen nimirum hominis potatoris esse sterile. Ratio, quia humidum nimis est, justaque carens spissitudine diffluit. Nostratium quoque sermonibus frequentatur jocus, ebrium filias gignere. 724. In ebrio nihil est quod officium praestet, adeoque & spontanei motus arbitrio excidit, vacillat, tremit, firmare vestigium aut loqui nequit. Causa est, quod spiritus vini opprimant spiritus animales, occupata loci parte, in qua versantur, & sic languidos reddunt in motu. Unde dormiturit; atque opiata & stupefactiva (ut papaver, hyoscyamus, cicuta, &c.) inducunt quandam ebrietatis speciem, eructata crassorum vaporum nebula ut vinum facit, iisdem nimium augescentibus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
