# Silva silvarum 385

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/385

Praeterea spiritus animalis nutritivam materiam depraedantur; quam spiritus vini, aeque ac illa depascunt; unde non tenerescunt spiritus animales, neque peragendis obsequuntur motibus. 725. Ebrius imaginaria vertigine cuncta rapi persuadet sibi, extraque se posita in caput suum ingruere. Longius dissita errante visu non discernit, propius admota spectat loco non suo, & quandoque omnia videntur offerri gemina. Causa putatitiae circumgyrationis sunt acti in orbem spiritus, compressi nempe vaporibus vini (quodlibet enim liquidum compressio gyrare facit, ut patet in aqua) & quoad visum perinde est, seu spiritus visuales moveantur, seu objectum, seu medium. Neque ignoramus, ex diutina circumrotatione corporis nostri eandem nasci imaginationem. Causa quod externa in se ruere existimet, est quia spiritus visuales se retrahunt, quo fit ut objectum accedere videatur; praeterea conficta vertigo & motus ludit eos imaginario quoque metu, ne scilicet mota in se praecipitentur. Quod procul abjuncta non videant, est ex spirituum debilitate; cum hemicrania & vertigo quaelibet tenebrarum nonnihil pariat, & apparentiam circumgyrationis; quod & leviora animi deliquia comprobant. Quod res non suo loco conspiciant, est ex refractione spirituum visualium.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
