# Silva silvarum 386

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/386

Vapor enim est medium inaequale, neque absimilis conspectui rerum extra locum in aquis. Quod omnia appareant gemina, est celer & irrequietus spirituum motus (oppressorum) ultro citroque. Ut enim ante diximus, motus spirituum visualium & motus objecti similem efficit apparentiam. Quod ad celerem objecti motum, fides testudinis percussa talitro, tremula gemino crispari videtur motu. 726. Minores haustus citius quam magni inebriant; vinum saccarites minus, quam vinum purum. Causa prioris est, quod vinum non tam continuo descendat in stomachi fundum; sed diutius immoretur superficiei supremae, vaporesque eo magis ad caput transmittat; proptereaque citius inebriet. Sic & offa vino macerata (par modo fit quantitas) magis iuebriat quam ipsum vinum. Ratio posterioris, quia saccarum inspissat vini spiritus, nec eos tam facile in vapores dissolvi permittit. Referunt & ebrietatis amuletum, si vinum saccarites hauriatur, post vinum purum. Idem adjumentum adscribitur oleo aut lacti sumpto post strenuam potationem. Experimentum unicum spectans commodum aut damnum ex vino etiam modice sumpto. 727. Usus vini siccis & tabe confectis corporibus nocet, humidis & succi plenis prodest.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
