# Silva silvarum 387

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/387

Ratio, quia spiritus vini depascunt rorem aut radicalem humorem (ut vocant) corporis, atque hoc modo spiritus animales frustrantur. Sicubi humor sufficit aut redundat, vinum digestionem & desiccationem humoris promovet. Experimentum unicum spectans convolvulos 728. Convolvulus inter vermes maxime generalis est, produci solitus ex rore & fronsibus, examina enim convolvulorum videas in arboribus & sepibus producta, calamitatem frondium in arboribus & sepibus maxima ex parte, quod & nascantur ex illis & nutriantur iisdem. Vernum imprimis tempus ista lue infestatur, quod nec ros nec frondes tum desint, generanturque plerumque si diutius spiraverit Eurus. Causa est, venti istius siccitas; cum omnis ex putredine vivificatio, requirat, ae materia sit nimis humida. Quod autem vestiri conspicimus aranearum telis, signum est limosae siccitatis; ut in terris, quas ex rore & Sole cooperiunt aranearum telae. Virides quoque convolvulos internae rosarum partes gignunt, praesertim non perflantes expertae ventos, in quibus ros mucescit, sed maximos & plurimos convolvulos brassicae producunt, pinguibus foliis & putrescere aptis. Convolvulos exspirans aestas ostendit volatiles, mutatque in papiliones aut forte aliam muscam. Datur & convolvulus lanuginoso corpore magna cum bombycibus affinitate.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
