# Silva silvarum 388

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/388

Experimentum unicum spectans muscas Cantharides. 729. Muscae Cantharides generantur ex verme aut convolvulo; sed fructiferarum arborum quasdam prae caeteris insident, ut ficum, pinum, rubum sylvestrem; dulci omnes fructu, qui aliquam occultae mordicationis & acrimoniae indolem comprobet. Ficus enim lac continet, dulce & corrodens; pineae nucleus acer est atque abstersivus; fructus rubi vescentes pueros scabie inficere dicitur, ut omnino mirari non liceat, si cantharides corrodente & cauterizante virtute polleant. Nullum enim ex reliquis insectis non generatur ex materia crassiori & obtusa. Corpus cantharidum colore lucescit; & forte egregio colore tinctae muscae pavones vel [a] libellae muscae eandem habent corrodendi vim. a] Dragon flies. Experimenta varia spectantia lassitudinem. 730. Lassitudinem curat balneum, aut nunctio oleo, aut aqua calida. Causa est quia omnis lassitudo species est contusionis & compressionis partium, balneum vero & ininctio relaxat & emollit; & mixtum cum aqua oleum praestat separatim adhibitis; quia aqua melius partes subintrat, oleumque post rectius emollit. Experientia testatur, usum tapaci abigere lassitudinem.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
