# Silva silvarum 389

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/389

Ratio, quia refocillat corroboratque spiritus, partes contusas ut compressas aperit, & praecipue quia opiatae virtutis beneficio spiritus reficit, atque sic lassitudinem aufert; ut in somno quoque evenire videmus 31. Ascendentis collem genua defatigantur, descendentis coxae. Causa est, quia dum pedes alternat ut montem superet corporis onus genibus incumbit, in descensu, femoribus. Experimentum unicum spectans exuvias animalium quorundam. 732. Exuviae animalium comparantur ab antiquis cum ruptura secundinarum; sed minus recte. Singulae enim exuviae haberent instar novae generationis. Praeterea, secun dinae sunt tantum generale tegumentum, partium figurae haud accommodatum, sed pellis partibus ex aequo respondet. Animantia pellem exuere solita, sunt anguis, vipera, cicada, lacerta, bombyx, &c. Quae vero rejiciunt novantque squamas, sunt astacus, cancer, astacus fluviatilis, testudo, coclea, &c. Exuvias reperiri constat, sed rejectas squamas, minime; ut verisimile videatur, sic desquamari ut sensim defluant; dignoscunturque novae squamae insigni teneritudine & mollitie, & quodammodo florido colore.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
