# Silva silvarum 392

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/392

Ex rusticorum observationibus est, annos in quibus abundarit fructus vel baccae spinae albae vel rosae sylvestris, portendere hiemes acres. Causam in divinae providentiae areanis latere illi aiunt, quae (sacris literis testibus) ne passeres quidem in terram cadentes negligit, ut tanto illustrius praebeat sui notas in conservandis avibus per illas anni tempestates. Ex naturae scrutinio haec forte causa promatur, quod praecedens aestas & caloris laboraverit defectu & humoris abundantia; quod productio istorum fructuum comprobat. Necesse praeterea frigidos vapores magna copia residuos esse, neque dissipari, unde frigus hiemis secuturae intenditur. a Wide Centur. 6. Experimentum unicum spectans medicamenta quae condensant & spiritus refocillant. 738. Turcis in usu est potus, quem vocant Coffa, ex bacca cognomine, quae nigricat instar fuliginis, & acri neque aromatico odore est. Illa in pulverem redacta ab ipsis sumitur in aqua sic calente ut haustum admittat. Eo potu utuntur in suis tabernis (quae vocantur Coffa-houses) corroborante cerebrum & cor digestionemque juvante. Bacca sane haec Coffa, radix & folium betella, folium tabaci, lachrima papaveris (opium) Turcis usitatissimum, quod metum tollere putent, condensant spiritus, validos illos hilaresque reddunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
