# Silva silvarum 393

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/393

Sed vario usus modo distingui videntur; Coffaenim & opium intro sumuntur; tabaci solum fumus; betella, tembul Avicennae calce commixta in ore masticatur. plura ejus generis dari, si non dormitet inquisitio neque desit correctio, à vero alienum haud fuerit. Quaere de hyoscyamo, mandragora, croci tam radice quam flore, de folio Indo, ambra, amomo Assyrio, si haberi possit, nec non de pulvere purpureo, quem kermes vocant, & in universum de omnibus illis, quae inebriant & somnum provocant. Nota, quod tabaci radix aut semen non sumatur, utpote validiora ipsis foliis. Experimentum unicum spectans peicturam corporum. 739. Turcae. pulverem habent nigrum ex minerali Alcohole confectum, quem tenui penicillo denigrandis palpebris illinunt, ut oculi album elucescat. Eodem pulvere tingunt cilia & supercilia [a] arcuatim producto. Xenophon memoriae prodidit, Medos oculis suis pigmenta adhibuisse. Eadem tinctura crines & barbae Turcis ut nigricent praestat. Nostrates etiam, ut fucata canitie mentiantur juvenilis formae venustatem, varie excogitatis adjumentis crines denigrant, eosque pectine plumbeo similive adjumento comunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
