Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 395
Unproofread scanNot analysed yet
740. Miramur, usum balnei, velut partem diaetae, in desuetudinem abiisse. Romanis ac Graecis fuit cibi instar &potus. Hodie apud Saracenos non deperiit ejus studium nostris tantum velut medicationis partem agnoscentibus. In ea sum sententia, balneum eo, quo Romani usurparunt modo, nocuisse sanitati, corpus emolliendo, &consumptioni obnoxium reddendo. Turcis illud magis attemperat victus ratio, cum potus aquae atque oryza, qua vescuntur, aliusque cibus modici nutrimenti, corpora eorum solida &dura reddat, ut vanus fit metus ne eos usus balnci debilitet. Gaudent praeterea Turcae vita sedentaria, raraque deambulatione, quo fit ut minus egestus sudor balneum eis commendatius faciat. Verum tamen, balneo &praecipue inunctioni, recte adhibitis inesse sanitatis &prolongandae vitae adminiculum. Sed haec alibi inter experimenta Medica exspectant tractandi opportunitatem. Experimentum unicum spectans chartam [a]Jundulatam. 741. Turcae egregii sunt artifices chartae, quam vocamus undulatam; industria nostratibus gle a] Chamolletting. tibus ignota.