# Silva silvarum 398

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/398

Bestiae quae per hiemem dormiunt (quod de Ursis annotatum reperio) valde pinguescunt durante somno, etiam non pastae. Vespertiliones in furnis reperti sunt, aliisque cavernis, compacti supra se mutuo, unde facta conjectura, totam illis hiemem dormiri, & nihil comedi. Inquire, an non apes hiemem somno traducant, mellique parcant? papiliones, aliaeque muscae, non tantum somno indulgent, sed velut mortuae quiescunt: modico Solis aut ignis calore animandae. Glires aestate aut hieme aliquot dies impasti dormiendo vivunt. Experimenta varia spectantia dentes & duras substantias in corporibus animantium. Si dentes instaurandi ratio suppeteret, detecto naturae mysterio gloriari liceret; intendant homines in hanc rem cogitationes. Quicquid sit, natura dentis meretur inquisitionem, aeque ac aliae partes animantium. 747. Quinque sunt in corporibus animantium solidae duriorisque substantiae: cranium, dens, ossa, cornua, ungues. Caput passim ostentat plurima istius soliditatis, quod & cranium habet ex integro osse, dentes, maxillaossa, & duriusculum illud auditus instrumentum, unde cornua prodeunt; ut fabrica animantium sit velut compages aedificii, cujus parietes ex alia columnis trabibusque sustentantur, cum tecta elegantius elaborata constent ex imbricibus, plumbo aut lapidibus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
