# Silva silvarum 399

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/399

A ves tria habent ipsis peculiaria, rostrum, ejusdem cum dente substantiae (dentibus enim carent) testam ovi, & pennas, cum calcar nihil sit ab ungue diversum. Sed animantia nulla, quibus testa solidior (ut ostrea, conchae, muiculi, pectines, astaci, cancri, testudines fluviatiles, squilla gibba, & praecipue testudo) ossa habent interna, sed cartilagines tantum. 748. Ossa justi incrementi mensuram nacta manent in eadem magnitudine, cranium quoque; cornua in quibusdam exuta renovantur; dentes in statu velut crescendi non augentur, nisi quod usus eos atterat. Ungues continuo crescunt, etiam rostra, adeo ut emineant, quae in aquilis & psittacis mutantur. 749. Pleraque durae substantiae recesserunt ad extremas corporis partes; ut cranium, cornua, dentes, ungues, rostra. Ossa solummodo interiora sunt, carnis amictu praetexta Viscera omnia carent ossibus; nisi quod aliquando os in corde cervi fuerit repertum, forte & in aliis animantibus. 750. Cranium cerebri receptaculum est, quod medullam refert. Spina dorsi medullan habet uniformem, magna cum cerebro affinitate, quaeque aliis corporis ossibus diversa est.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
