# Silva silvarum 40-2

Bacon, Silva silvarum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/40-2

Ille autem animos nostros, cogitationibus aliquibus gravidos sentiens, partui autem non maturos, civiliter admodum nos explicuit; & ad quaestiones de itinere, & fortunis nostris, deflexit: sub finem autem dixit, recte nos facturos, si consultationem inter nos iniremus, de tempore, pro mora nostra, à Statu petendo. In quo jussit minime verecundari: nos tempus enim quodcunque nobis postulare visum fuerit, ipse non dubitabat se impetraturum: ad quod dictum surreximus omnes, & humiliter fimbriam Liripipii ejus exosculari coepimus. Ille autem renuit, & continuo à nobis discessit. Postquam vero inter homines nostros evulgatum fuit, Statum illum conditiones exteris, qui manere vellent, largiri solere, vix ulli eorum persuadere potuimus, ut navem nostram curarent, aut quo minus Praepositum mox adirent, ad conditiones petendas. Sed, non sine magna difficultate, eos tandem cohibuimus, donec ex consensu, quid faciendum esset, statueremus. Jam autem tanquam liberos nos rebamur, cum metum omnem extremae ruinae depulsum vidimus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
