# Silva silvarum 400

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/400

Mandibula non continet peculiarem medullam, sed parum pulposae medullae diffusum; denti quoque medullae species per substantiam distributae adscribitur, quam sensatio & dolor afficit; estque potius nervus, cum medulla sensus sit expers, ut sanguis. Cornua prorsus partes sunt similares, ut & ungues. 751. Inter substantias soliditate notabiles, nulla sensu praedita est praeter dentes; neque doloris tantum sensu valent, sed & frigoris. Sed alia quibus substantiae obdurescit compages, relegemus in suum locum, contenti instituta de dentibus inquisitione. 752. Dentes hominibus triplices sunt: acuti, ut primores sive principales; lati, ut molares; canini aut acuminati, prioribus interjecti. Sed inventi homines quibus os continuum pro dentibus fuit, exili nota discriminante singulos; quod de Pyrrho narratur. Animantia quaedam oblongos aut eminulos habent dentes, qui brochi vocantur, ut Ursae, Lucii, Salmones, Canes, sed raro; quaedam dentes dentibus divisim junctos, ut homo, equi; quaedam dentes praecipue primores sive principales dentibus insertos instar serrae, ut Leones & Canes. Quibusdam piscibus in palato varia dentium series, ut luciis, salmonibus, trutis, &c. pluribusque aliis aquas salsas habitantibus. Angues aliique serpentes venenatis sunt dentibus, quos male videas aliquando sumi pro aculeis. 753. Cornuta animalia superiori dentium ordine carent; neque inferiori destituuntur, quae superiorem habent.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
