# Silva silvarum 401

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/401

Sed tamen in illis ejusdem speciei animantibus non sequitur, si substantia dura in dentes superiores non mutetur, in cornua abire nec contra. Damis enim, qui non cornuti, desunt dentes superiores 754. Equi trimi dentem ferunt, quem votant gnomonem, quo dignoscitur trium annorum teneritudo, quadrimi dentem quo aetas adulta 4 annorum, atque ille foramen habet pisae capax, quotannis minui solitum; donec octeni dens laevis fiat, coalitumque foramen sui vestigium non relinquat; & tunc notam in ore equi evanuisse aiunt 755. Dentiunt pueri, cum annum aut sesqui annum agunt. Septennibus primi denter mutantur novis. In multis dentes molares prodeunt anno vigesimo, trigesimo & quadragesimo. Inquire generationis modum. Ferunt, Desmondiae Comitem, provectaeque aetatis foeminam, utpote quae ad centum & quadraginta annos vitam produxerit, bis terve dentiisse, totiesque veteres dentes novis succedentibus mutasse 756. Dulcia dentibus noxam ereant, ut & Mercurii inunctio, nimisque calida & nimis frioida atque catarrhi. dentium dolor acerbissimus censetur. 757. In dentibus haec consideranda. 1. conservatio. 2. albedinis, ne depereat, cura. 3. exemtio eorum minori cum cruciatu. 4. Odontalgiae levamen & medela. 5.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
