# Silva silvarum 402

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/402

artificialis insertio ubi defuerint elisi; & postremo illa magni momenti restauratio, ubi provectior eos aetas absumpserit. Instantiae quae in hoc ultimo aliquam praebent veri speciem, sunt, sera in nonnullis dentitio, rostrorum in avibus restauratio, quae eandem cum dentibus materiam habent, & cornuum. Accuratius hic igitur opera collocetur in explorando modo. Hactenus tamen latet dentes provocandi artificium. Quare tentetur, cornuane elicere detur in bestiis, quae illis carent, & quomodo? & largiora solito ut proveniant, efficere: velut quo liceat bovis aut vaccae caput amplis cornibus reddere ornatius; & in subula aetate magis acuminata quae fiunt cornua facere magis ramosa. Ex talibus experimentis constabit, quantum ars tam durae substantiae dominetur. Dispice etiam, in avibus adhuc tenellis adhiberi quid possit, ut longiora majoraque fiant rostra, unguesque grandiores & longiores; & pueris tinctura parari aut simile quid, ut dentes eorum validiores melioresque generentur. Corallium commendatur tanquam dentientibus puerulis futurum adjumento Experimenta varia spectantia generationem & gestationem animantium in utero.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
