# Silva silvarum 404

Bacon, Silva silvarum, 404. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/404

Alia quoque ratio est definitae sua periodo generationis, estque relatio gestationis ad tempus generationis, cum nullum animal novo studeat partui, foemella uterum gestante, nec quamdiu incubat & excludendo pullos occupatur. Ideo dictat experientia, sublatis è nido ovis aut catulis, redire ad Venerem, repetitis etiam vicibus. 759. Nonnullis animantium in utero gestandis tempus longius breviusve praefixit natura. Mulier novem plerumque menses explet; vacca & foemella ovis, sex fere; damae novem; equae undecim; canis novem septimanas, elephas gestare uterum dicitur biennii spatio; fabulam enim sapit quicquid de decennio venditant. Duo se in avibus offerunt quae figunt attentionem: quid dissideat à coitu, ovi exclusio; deinde ab ovo excluso, testae ruptura. Atque in avibus minor est temporis diversitas, quam aliis animantibus; est tamen aliqua. Gallina enim incubatui tres impendit hebdomadas; gallina Asiatica, anser, anas mensem. De aliis quaere.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
