# Silva silvarum 405

Bacon, Silva silvarum, 405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/405

Causa tantae quoad tempus diversitatis inter animantia, est aut natura speciei aut constitutio uteri. Quoad prius, quae tardius maturescunt, diutius gestantur in utero; ut docemur exemplo hominis. Sic Elephas longam requirit moram, ut justam adolescendi mensuram impleat. Sed in plerisque aliis speciebus constitutio uteri (id est, durities & siccitas) cum priori causa concurrit. Pullus enim equinus quadriennio fere eget ut adolescat, sic & hinnulus, & vitulus. Catuli au tem, quibus plerumque adolescendi periodus novem includitur mensibus, totidem septimanas in utero gestantur. Aves ut minori tempore partum distinguunt, ita & minori adolescunt; plerisque earum intra duodecim menses absolventibus incrementum. 760. Animalibus quibusdam unicus partus numerosam praebet sobolem, ut canibus, leporibus, cuniculis, &c. alia unipara sunt, u mulier, leaena, &c. potest illud contingere ex quantitate spermatis requisiti ad unius produ ctionem istius speciei; quod si minus exiga tur major admitti potest numerus; si plus, minor: aut ex partitis uteri cellulis, in quas divisum sccernitur sperma Experimenta varia spectantia species visibiles. 761. Extra controversiam est, lucem ex refractione aeque augeri ac res coloratae.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
