# Silva silvarum 406

Bacon, Silva silvarum, 406. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/406

Ut enim solidi in aquae fundo crescit magnitudo, sic & candelae, quae sub aquis laternae imposita tenetur. Audisse experimentum memini, cicindulas vitris insertas & sub aqua collocatas ad alliciendos pisces. Sed hactenus me latet, an urinator sub undis oculos apertos gerens, tergoque innatans, res in aëre constitutas auctas an diminutas conspiciat. Indubium enim, si oculus consistat in medio tenuiori, objectum in crassiori, increscere oblatam speciem. Contra: oculi radiis densius medium transeuntibus, si objectum constituatur in tenuiori, quid futurum sit, me latet. 762. Penitius scrutari expediat, an non etiam reflexio aeque magnam facere possit refractionem, quam radii recta emissi. Exempli gratia, sume vacuam pelvim, eique aureum nummum impone, aut aliud quodcunque; tum longius à pelvi recede, donec evanescat nummi conspectus, utpote extra rectam lineam. Pelvis deinde aqua repleatur, illum loco non suo repraesentabit reflexio. Ut igitur procedas, insere speculum pelvi aqua repletae, suppono, non conspiciendam directe imaginem, aut angulis aequalibus, sed obliqua. Ignoro, an hoc experimentum non possit eo modo institui, ut indeprenso oculis speculo prodeat in conspectum imago. Certat hic cum venustate novitas; imagine, spiritus instar, aërem occupatura & inde conspicua. Ex. gr. ex adverso cisternae aut paludis collocetur diaboli pictura aut quicquid volueris, ne tamen aqua oculis percipiatur; aquae imponatur speculum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
