Latin
407
Bacon, Silva silvarum 407
Unproofread scanNot analysed yet
Si ex obliquo pictura diaboli, visum feriat, non aqua, diaboli instar obvium habebis. Jam à longo tempore apud Oxonienses fama tenet, Mouachum Rogerium Baconium inter binos duorum templorum obeliscos transivisse per aërem, quod vitrorum ope tum credebatur factum, cum tamen terrae inambularet. Experimenta varia spectantia impulsionem &percussionem 763. Corpus grave, semel motum, facilius impellitur, quam prima vice cum quiesceret. Causa est, partim quia motus discutit torporem solidi corporis, quod praeter motum gravitatis habet praeterea in se naturalem appetitum quiescendi; partim etiam, quia corpus quiescens validiorem ex resistentia corporis, in quo quiescit, patitur compressionem partium quam ex se habeat; ut adhibenda sit vis major, quae statu suo deturbet. Si enim corpus ponderosum sit pensile, etiam ex filo, impulsus erit aeque facilis, ac si omnino moveretur 764.