Latin
41
Bacon, Silva silvarum 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Jucundissime item viximus: civitatem ipsam, nec non pomoerium illud, quod nobis concessum erat, perambulantes: in quo, quaecunque visu digna, aut grataerant, perquirebamus, &spectabamus. Interea familiaritatem cum plurimis ex civitate, iisque non ex inferiore ordine, contraximus: inter quos, humanitatem tantam perspeximus adeoque consuetudinem tam jucundam &liberam, peregrinos veluti in sinu amplectendi, &fovendi; ut vix abesset, quin oblivionem nobis omnium eorum, quae in patriis nostris cara antea erant, induceret. Quin "idie incidimus in res observatu &relatu dignissimas. Certe, si ullibi terrarum speculum sit, quod oculos hominum allicere debeat, &detinere, illud exhibet haec regio. Evenit die quodam, ut duo ex nostris invitarentur ad festum, quoddam (quod vocant) familiae. Mos autem celebrandi festum illud, censeri merito possit maxime pius, ex ipsa naturae lege depromptus, &veneratione dignus: monstrans proculdubio nationem illam omni Bonitate refertam esse. Qui talis est: Concessum est, per leges regni, cuivis, cui vivere contigerit, dum triginta è corpore suo prognatos, simul superstites, viderit; eosque omnes tertium aetatis annum egressos; festum hoc celebrare. Quod ex publico sumptu fit.