Latin
410
Bacon, Silva silvarum 410
Unproofread scanNot analysed yet
Aëri imputari queat (partes ejus in hac pluviae egestate primas esse concipio) quod tenuis ex se &siticulosus sit, aqueumque humorem avide absorbeat, perque integrum corpus ita dispergat, ut sub vaporum forma remanere non patiatur quibus in pluvias intumescat. Experimentum unicum spectans clarificationem. 768. Diximus titulo de percolatione (illa nempe interna) albumen ovi &lac clarificandis adhiberi liquoribus. Aegyptii aquas Nili praeparant &clarificant ollis vel lagenis lapideis imponendo, &agitando cum paucis amygdalis contusis, quibus orificia vasorum inungunt, removentque, ubi paululum subsederint. Profuerit clarificationis hujus cum amygdalis experimentum transferre ad recentem cerevisiam aut mustum, ut acceleretur &perficiatur expurgationis opera. Experimentum unicum spectans plantas foliis carentes. 769. Vix reperiuntur vegetabilia, quae foliis destituta ramos habeant; nisi corallium excipiatur. Sed deserta S. Macarii in Aegypto plantam alunt longam, foliis carentem, nigri coloris, instar corallii ramosam, nisi quod in summitate concurrat. Illa aedibus excepta &aquae imposita mirum in modum explicatur; invasitque populum confiniis adsitum superstitio, quod mulicribus in partu laborantibus opituletur. Experimentum unicum spectans materiam vitrorum.