# Silva silvarum 412

Bacon, Silva silvarum, 412. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/412

Non tralatitiam meretur animadversionem illa cadaverum per annos complures conservatio, integris neque ulla ex parte fugientibus dimensionum notis; ut in mummiis Aegyptiis apparet; quarum nonnullae perdurasse creduntur tria annorum millia. Perspecta quidem est ipsis ratio eximendi cerebrum, & quorum corruptionem vix arceas, viscera; sed id tanti non est ut exprimat admirationem. Videmus enim quam mollis substantia sit caro, & facillime nata putredini prae caeteris corporis partibus. Sed videri posset ex nostra observatione & axiomate, quod centesimo experimento dedimus, putredo ex meo conceptu naturalis corporum periodus, tantum esse accidens; nec materia acceleratae corruptionis causa. Unde statuitur corpora in ambra splendenti, Mercurio, Balsamo (de quo jam egimus) cera, melle, gummis, & forte chionotamiis seu nivium conditoriis, &c. diu admodum servari. Neque opus est, si revocemus huc illo experimento dicta, repetitione eorum quae spectant annihilationem. Nempe si tria putrefactionem causari solita prohibeantur, penitus arceri poterit corruptio. Primum est, ut excludatur aër, qui corpus tacite subruit, & cum spiritu ejus in dissolutionem velut conjurat.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
