Latin
417
Bacon, Silva silvarum 417
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illa nihil sunt praeter compressiones venti ejusque novas dilatationes, efficiuntque ut reverberatus in circulum magis eat, quam siphunculorum in parietibus artificium Experimentum unicum spectans judicia de aëris salubritate aut contra 777. Non ignave oportet in hoc incumbere, ut quaecumque deligas corpora aut loca, exploretur aëris salubritas aut contra, tam quoad anni tempestates, quam inhabitatam regionem. Certum est, in aliis aedibus magis, in aliis minus periculi esse conditis &artocreis à mucore. Neque temere mihi persuaserim carnem aut piscem citius in hoc quam ille aëre sentire noxam. Egregia sunt experimenta, quae rebus istiusmodi necdum perspectis facem allucent: commodant enim naturalibus tempestatum prognosticis, melius quam Astronomicae solertiae adminicula. Edocent praeterea homines, quae deligendae habitationi sedes, ut in tuto sanitas sit, meliusque ei consulatur. Experimentum unicum spectans lactis incrementum in lac praebentibus animalibus. 778. Invenitur lapis circa Bethleëmum qui in pulverem redactus, &aquae, cujus haustu pecudes refocillantur, injectus, lacte aucto distendit ubera. Utilius profecto tentetur aquarum mixtura in stagnis pecudum commodo, ut lac copiosius praebeant, aut pinguescant, aut contra pestem conserventur.