Latin
42
Bacon, Silva silvarum 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
adhibitis quibusdam emollientibus, quae partes magis idoneas assimilationi reddant. In quem finem unguentum aliquod fragrantissimi odoris composui, quod Romanum vocare soleo. Vide formulam. Usus inter dormiendum est; in novissimo somno partes praecipue assimilant. Experimentum unicum spectans filum Medicinale. 60. Plurima sunt medicamenta quae per se nullam curam faciunt, &fortassis noxia sunt; sed applicata certo ordine unum post alterum magnam curam faciunt.