Latin
423
Bacon, Silva silvarum 423
Unproofread scanNot analysed yet
Sed respuunt haec regiones maritimae, vaporibus ex mari, satis absque imbre, aestui moderantibus Experimentum unicum spectans vulnera. 787. Eadem antiquitas literis ad nos transmisit, vulnera aere inflicta curari facilius, quam illa ferro. Causa, quod aes sanativa virtute polleat, &sic praesentaneam ferat medelam. Ferrum autem corrodendi vim habet, non sanandi; ut futurum sit utile, si instrumenta chirurgorum, curandis vulneribus adhibenda, ex aere potius quam ferro fiant Experimentum unicum spectans mortificationem ex frigore 788. In Regionibus gelu &coelo inclementiore asperis, nasi &aures mortificatae &quasi gangraena prae frigore correptae si igni admoveantur, statim putrescunt. Causa est quia paucos spiritus, in affectis partibus residuos, ignis repente prolicit, ut ita absolvatur inchoata putredo. Nix autem illis applicata prodest, superstites enim spiritus conservat donec reviviscant. Praeterea, occulto calore constat; uti Monachus ex sacro textu probabat a] Sultry Heat. bat; qui dat nivem sicut lanam, gelu sicut cineres spargit. Unde inferebat, quod nix instar lanae calefaceret, &gelu instar cinerum eroderet.