# Silva silvarum 424

Bacon, Silva silvarum, 424. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/424

Profuerit etiam aquae calidae usus, quod sensim poros aperiat absque repentina in spiritus actione. Mutuari posset ab hoc experimento adjumentum curatio gangraenarum, sive sponte nascentium, sive quas nimia opiatorum applicatio induxit; in quibus vitandus est calor siccus, recurrendumque ad refrigerantia, internum calorem virtutemque fovendi continentia. Experimentum unicum spectans pondus. 789. Seorsim exploretur ferri & aquae fortis pondus, in qua dissolvatur ferrum; dissoluti examina de novo pondus, deprehendes idem, quod separatim appensi fuit corporis; cum tamen magnam partem specie crassi vaporis consumserit inter operandum exhalatio. Unde apparet, dissolutum corpus pondere augeri. Semel atque iterum id tentavimus, sed ignoro, an experimento latens error illuserit. Experimentum unicum spectans corporum supernatationem. 790. Sume aquae fortis uncias duas, Mercurii vivi drachmas totidem (illud enim pondus aqua fortis sustinere potest) si dissolvas, non feret filicem crassitie nucis myricae Nihilominus tamen aucta pondere aqua vim vectionis auget; ut muria salis quantum satis habens, ovum vehet innatans. Memini à Medico usurpata fuisse balnea ex quodam minerali ad curationem podagrae, &c. corpus balneo impositum tam facile non descendebat, quam in vulgari aqua.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
