Latin
425
Bacon, Silva silvarum 425
Unproofread scanNot analysed yet
Sed videtur pondus Mercurii vivi majus illo silicis, non magis compensare pondus silicis quam aquae fortis Experimentum unicum spectans volatum corporis inaequalis in aëre 791. Corpus inaequali pondere (ut ligni &plumbi, aut ossis &plumbi) si projiciatur extremitate leviori antrorsum obversa, mutabit situm, extremumque gravius antevertet, nisi corporis longitudo nimia obstiterit. Causa est, quia densius corpus vehementiorem patitur partium pressionem ex prima impulsione; estque haec causa (quamvis hactenus ignota, ut saepe dictum) omnis violenti motus. cumque pars posterior celerius moveatur (quia minorem patitur compressionem partium) quam anterior loco cedere potest, necesse est corpus converti: conversum enim facilius partem leviorem antrorsum protrahere valet. Galilaeus bene notat, si alveus patens, &aqua plenus, validius impellatur quam ut aqua subsequi possit, tum aqua in cumulum colligitur versus partem posteriorem, unde motus initium fuit. Hanc ille (confidenter supposito terrae motu) statuit causam fluxus &refluxus in mari, quia terra aqua celerius movetur. Quae Theoria quamvis sit falsa, prius tamen experimentum est verum.