Latin
427
Bacon, Silva silvarum 427
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad gustum, sentimus haustu medicatae potionis sumptisve pilulis caput &collum horrescere. Idem faciunt odores ingrati; sed minus percipitur illud effectum, quia obthuratis naribus remedium offensionis in promptu habemus. Sed equos, ubi locum non habet illa impediendi ratio, videmus quomodo foetor cadaveris, praesertim equini, in fugam praecipitet quasi furore correptos. quantum ad tactum, si ex Sole repente secedas in umbram, per totum corpus excitatur algor &horror: quin &visum, ut qui objecto vere ingrato non feritur, subitaneo in tenebroso processu, horror cum percellat Experimentum unicum spectans super reflexam Echo. 794. Ticini in Italia templum est summa tantum parte fenestratum, longitudine centum pedum, latitudine viginti, altitudine circiter quinquaginta. In medio ejus janua est vocem duodecies aut decies ter reflectens, si consistas ad parietem extremum ex adverso januae. Echo evanescit &perit paulatim, ut illa ad [a] Pontem Carentonianum. Sonat autem vox quasi prodiret ex parte, qua janua superior est.