# Silva silvarum 432

Bacon, Silva silvarum, 432. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/432

Tres itaque sunt fixationis causae, aequalis spirituum distributio, & tangibilium partium, earundemque arctatio, & jejunitas aut extrema spirituum comminutio; quarum duae priores consortium patiuntur naturae liquefieri aptae, ultima vero non. Experimentum unicum spectans naturalium rerum inquietudinem in se & appetitum mutationis. 800. Profunda est naturae contemplatio, si consideretur egestas (ut ita dicam) & insatisfactio variorum corporum, atque appetitus alia admittendi. Aër lucem, sonos, odores, vapores imbibit; & manifestum est illud ab eo fieri cum quadam velut aviditate, quasi priore consistentia non sit contentus; alioquin enim nunquam illa tam facile & repente admitteret. Aqua & liquida subito recipiunt sicca & magis terrea corpora sibi proportionata; sicca vicissim imbibunt aquas & liquores; ita ut alterum (quod ille apud veteres recte dixit de terrestribus & aqueis substantiis) alteri sit gluten. Membrana, pelles, vestimenta, JCoppelsare made. ta, &c. liquores recipiunt intra se, quamvis integra sint corpora, minimeque partibus ita communitis, ut arena & cineres, nec ad sensum porosa. Ipsa metalla imbuuntur prompte aquis fortibus, & hae non aliter penetrant metalla & lapides. Aqua fortis in aurum efficax, languet in argentum, & contra.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
