# Silva silvarum 434

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/434

HISTORIAE NATURALIS CENTURIA NONA. Experimenta varia spectantia perceptionem in corporibus insensibilibus, tendentia ad naturalem divinationem aut subtilia experimenta. Nter exploratissima est, omnibus corporibus, quacunque demum indole, sensis etiam destitutis, aliquam esse percipiendi facultatem. Corpus enim corpori cum applicatur, aliquid electioni cognatum deprehenditur in admittendis gratis, & eoecludendis rejiciendisque ingratis. Praevia quoque semper est operationi perceptio, sive alterans aut alteratum corpus existat indifferens alioquin omnium inter se corporum respectus foret. Vis haec percipiendi longe alibi excedit subtilitatem sensus, quem prae illa brutum comparatio demonstrat. Sic thermometra vel psychiologion aëris calorem aut frigus, levissime etiam variata, predit, hominibus alioquin anxie se hic fatigaturis. Perceptio illa quandoque ad distantiam est, quandoque ad centactum; ut cum magnes trahit ferrum; aut flamma corripit naphtham Dabylonicam ex magno intervallo. Non inglerie igitur occupetur pervestigatrix curiositas, quae studio SYLVAR. SYLV. Cent. IX. 435 dio prehendat perceptionis subtilitatem; clavem reserandae naturae alteram cum sensu, cui sape antehabetur. Fundus quoque naturalis divinationis est, & quic quid hic longe ante se offert, in magnis postea rerum effectis patescit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
