# Silva silvarum 435

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/435

Neque tam revelandis arcanis inservit quam futurorum praedictiones juvat; ut plurium experimentorum subtilitas docet. Ex. gr. dubitantem se mina vetustane sint an nova, destituit sensus fides. Si coquantur in aqua ferventi, nova dignosces ex celeriori germinatione. Aqua melioris non gustus index, sed subitanea ejus consumptio; aliisque antea descriptis tutius creditur. In Physiognomicis lineamenta corporis prodent ta citos, quos natura ciet, impetus, quibus aut celandi dissimulatio praetextum obtendit, aut evincendis doctri na fuit magistra. Quare instituto nostro materiam praestruimus geminae solummodo perceptionis, quae utraque naturali divinationi aut revelationi favet; sejuncto nunc, & alibi reddendo, tractatu perceptionis quoad alia. Verum quidem est, alias quoque patere vias, quibus in divinationis penetralia eatur; ut si causae non lateant, in concomitantia cognôris, licebit de secuturo effectu ju dicium ferre; quod & de revelatione dicendum. Sed nostra praecipue opera versabitur in ista divinatione & revelatione, quam suggerit matura & subtilis perceptio Aër vel aqua occulte ad corruptionem & putredinem melinans, inquirentis proculdubio examini velut sisten da, priusquam veniat manifesta arboribusque satisqu lues & letifer annus. Sic in aliis. Proponemus itaque prognostica tempestatum peste & insalubritate laborantium. 801. De vento Meridionali diutius flante sine pluvia, aut vermibus in galla sive malis quercuum [a] ante egimus; & quomodo ranarum, cicadarum, muscarum, similium. que a] Vide Exper. 734. que animantium ex putredine natorum multitudo portendat annos pestilentes.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
