# Silva silvarum 436

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/436

802. Aestus magni & temporis non sui, quos ver (praecipue Maius) fert sine ventis, idem praebent omen; & in genere anni raris ventis & tonitru. 803. Notabiles per aestatem siccitates, quae in finem usque Augusti excurrunt, & modici, qui eas excipiunt, imbres, coelo deinde iterum siccescente, sinistra anni sequentis aestati praenunciant. Augusti enim exitus, suavem terrae vigorem, quo plantae & arbores animantur, exhalatum absumit (eo magis quo siccior) ut terra nihil tum refundere possit nisi crassos vapores, certam aëris noxam. Vaporibus illis primi imbres, si modici fuerint, copiose erumpendi spatium dant. Unde qui paulo post delapsos imbres in publicum prodeunt, morbo plerumque corripiuntur; quo tempore Africani penitus abstinent publico. Sin largiores decidant imbres, terram aptius proluunt, replentque, quam statim exhalare permittunt. Si redeat coeli siccitas, tum figit quasi & continuat aëris corruptionem post priores imbres, insinuatque penitus in proximam usque aestatem futuri mali semen; nisi frigoris acrimonia discutiat, quam raro siccitates ejusmodi habent succedaneam. 804.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
