# Silva silvarum 437

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/437

Contagia infectionesques minores ariolarum & purpurearum febrium, & febricularum ex praecedenti aestate residua, si hiemem integram inexstincta duraverint, aestate proxima grassaturae pestis indicia sunt. Neque enim inchoata simul & semel perfectaque putredo est. 805. Caro cruda aut piscis aëri nudo exposita si putredinem citam contraxerint, aëris ad putrefactionem dispositi nota est: quia autem de celeritate tarditateve putredinis certus esse non potes, nisi experimento hujus & alterius anni juxta se posito; operae pretium fuerit, eodem anno, eodemque tempore particulam carnis aut piscis alteram aëri aperto exponere, alteram eadem & specie, & crassitie, illi intra aedes. Statuo enim, si universalis aërem dispositio imbuit ad putredinem, carnem aut pisces citius putrescere foris, ubi aër efficacior, quam sub tecto, ubi minus valet; cum non una ejus corrigendi ibi ratio detur. Experimenti hujus tempus est finis Martii, tempestas aptissima detegendis & elapsae brumae & aestatis venturae effectis operationibusque in aërem. Ille etiam quia procul dubio magnas ex terra impressiones recipit, expediat tentare quid futurum si caro aut piscis suspendatur in lignea pertica ad aliquam à terra distantiam, & in superficie terrae posita servetur. 106. Inquiratur, ros Maialis cito nec ne putrescat, cum non exiguum sit momentum ad indicandam qualitatem aëris aut vaporis ex terra magis minusve corrupta. 807. Siccitas Martii & Maii, interjecto Aprili pluvio, aestatis salubritati favet; alioquin pestis suspectam facit tempestatem. 808. Explorata aëris conditio praedictioni salubrium insalubriumque annorum conducit; majoris futura commodi in deligendo habitationis loco, saltem secessus sanitatis causa, cum in figenda mansionis sede aeque spectemus, ut rationi commeatus ac sanitatis consulatur. Huic instituto experimenta, quae in praecedentibus exstant, servire poterunt. 809.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
